Jyotirmai Singh

Physicist, Tinkerer

De Me Ipso

Salvete! Ego discipulus philosophiae doctoris physicae in Universitate Stanfordiensi sum. Nunc apud professorem Kent Irwin laboro. Materiam nigram bosonicam invenire conamur instrumenta quantica nova quae finem quanticum evadent fabricando.

Prioribus annis discipulus Universitatis Californiensis Berekeleiensis fui apud professores Matt Pyle et Gabriel Orebi Gann laboravi pro experimentis SNO et SNO+ et SuperCDMS. Thesis mea fuit De Deprehensione Photonum Ultraviolaceorum Pro Experimentis Futuris Argoni Liquidi.

Antequam ad Civitates Foederatas veni, Dellii Novi natus sum et Dubai Singapuraeque habitabam. Canistriludium mihi valde placet et libros historicos geopoliticosque legere amo.

Cum non has res facio, linguas novas discere conor. Quaero quoque semper kebabes iucundos itaque si scitis eos ubi inveniri vel mecum loqui velitis hic ad me cursum electronicum mittere potestis vel me sequi potestis apud Pipiatorium.